monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 8, XVII <<<     >>> XIX

Caput XVIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Frustra igitur eis Apuleius, et quicumque ita sentiunt, hunc detulit honorem, sic eos in aere medios inter aetherium caelum terramque constituens, ut, quoniam nullus deus miscetur homini, quod Platonem dixisse perhibent, isti ad deos perferant preces hominum et inde ad homines inpetrata quae poscunt.
2 Indignum enim putaverunt qui ista crediderunt misceri homines diis et deos hominibus; dignum autem misceri daemones et diis et hominibus, hinc petita qui allegent, inde concessa qui apportent; ut videlicet homo castus et ab artium magicarum sceleribus alienus eos patronos adhibeat, per quos illum dii exaudiant, qui haec amant, quae ille non amando fit dignior, quem facilius et libentius exaudire debeant.
3 Amant quippe illi scaenicas turpitudines, quas non amat pudicitia; amant in maleficiis magorum mille nocendi artes, quas non amat innocentia. Ergo et pudicitia et innocentia si quid ab diis inpetrare voluerit, non poterit suis meritis nisi suis intervenientibus inimicis.
4 Non est quod iste poetica figmenta et theatrica ludibria iustificare conetur. Habemus contra ista magistrum eorum et tantae apud eos auctoritatis Platonem, si pudor humanus ita de se male meretur, ut non solum diligat turpia, verum etiam divinitati existimet grata.